DE STVPRIS GERMANICISObscurum scelus Coloniae
Germanici aduocati Monacenses turpe facinus compererunt: sexuales molestiae pergraues longissimeque prolatae in dioecesi Coloniensi perpetratae esse perpetrarique uidentur. Stuprorum numerus maximus est: ab anno MCMXLVIII usque ad annum MMXVIII crimina CD circiter perpetrata esse existimatur. Bjorn Gercke aduocatus hoc quoque exposuit: turpium criminum a sacerdotibus magna pars propagata sunt, sed partim a conciuibus quoque; haec tamen omnia per decennia omnino occulta secretoque celata sunt. Cardinalis Coloniensis Rainer Maria Woelki pro decessoribus publicas excusationes pronuntiauit: "Crimina per decennia abdita nunc sub oculis sunt atque seuerissima uindicatione punienda sunt". Scripsit Andreas Nouocomensis
|