DISPVTATIO DE VACCINODe ambiguo medicamine
Vaccina medicamina ad morbum coronarium infaustum igitur medendum iam mensibus superioribus perfecta sunt atque uariis ab industriis per totum orbem dispersa sunt. Vaccinum reapse "Pfeizer" primum euenit, dein alia apparantur, sicut "Sputnik" Russicum, "Moderna" atque "AstraZeneca" uaccinum Oxoniense: ultimum tamen uaccinum nonnullos aduersis rebus affecit. Medici enim semper de uaccinorum aduersitatibus leuissimis, quae uerum perpaucos leuiter contigerunt, sententias uarias pronuntiare solent: hoc attamen medicamentum "AstraZeneca" tam in Australibus regionibus Italicis quam in aliis locis morte paucos ciues offecit. Italici ideo magistratus Europaeique usque ad ampliorem rerum cognitionem uaccini horrea reliquerunt, quamuis Congregatio Vniuersalis ad Salubritatem periculorum imminentiam aspernat atque medicaminis beneficia commonstret. Vt tamen hoc anno didicimus, in hac re coronaria nihil certum esse certum est. Scripsit Andreas Nouocomensis
|