Annus
2 0 2 1


PETITIO IN ARGENTINA

Multitudo vehiculum praesidis oppugnavit

Argentina3.jpg

In Patagonia grex reclamantium parvam raedam publicam aggressus est qua praeses Argentinae Albertus Fernandez vehebatur. Multitudo saxa coniecit contra vehiculum et pugnis percussit : quod accidit in provincia meridionali Chabut nominata, prioribus diebus dolosis incendiis vastata quae propter unus periit et CC saltem domus deletae sunt.

Tamen reclamatio ad gubernationis consilium pertinuit ut opera metallica resumeretur sub Iove in eo territorio auro, argento, uranio copioso. Imagines retia socialia pervagantes ostendunt reclamantes circumstantes praesidem dum scandit in vehiculum, postea impetum incipiunt fractis aliquibus fenestellis.

Deinde praeses Fernandez, qui incolumes evasit, minimum valuisse seditionem ait cum effecta esset parvo numero civium qui neque in ea provincia neque in Argentina sectatores haberent.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae