Annus
2 0 2 1


MORBVS REVERTIT

De re coronaria

covid3.jpg

Iterum iterumque anno superiore res coronaria a peiore ad melius adorta est itermque ad peius reuertit: mensibus superioribus it Italia, sicut in uariis totius orbis nationibus, morbus coronarius alternis uicibus ad pessimum retroiit atque innumeris in continentibus numquam malum suum costitit. Medicamina uaccinia in toto orbe optima sorte inuenta sunt, sed hoc sufficere non uidetur: uirus coronarium contagionem suam ab alio in aliud peruertit, adeo ut mortis noua machina creetur. Neque igitur nos omnes huius mundi ciues quid futurum sit scire possumus nec magistratus nostri, qui in saeuissima tempestate nobiscum continuo peruertuntur: Italica res hodierna XXV milia hominum morbo perfido infecta uidet atque nouam clausuram exspectat. Ecquid? Quosusque tandem mala res seruabitur? Hoc quidem praescire nemini fas est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae