DE FEMINICIDIO ITALICOIn mulierum die
Hodie mulierum dies uniuersalis est: semel in anno in mulieres horror scelestus commemoratur, quae saepe saepiusque uirorum nefastorum ui uulnerantur atque necari solent; hoc praeterea anno actuum nefariorum numerus exsecratus auctus est. Ecquid de die festo in toto orbe? Vno anno Italica quaedam mulier in triduo interficitur: quid igitur de festo die fauendo? Nonne aliquid mutandum ultroque fauendum esse putamus? Festus tantum dies non satis est, sed in iuuenum professionibus institutionibusque humanitas tradenda est: nisi rebus honestis publice agnoscamur reluceamusque, nullus dies festus apud nos sit. Scripsit Andreas Nouocomensis
|