Annus
2 0 2 1


VERITAS DE PRAECONE

Iussu principis caedes

Jamal.jpg

Anno MMXVIII Jamal Khashoggi, qui ad Turciam legatus peruenit, necatus est: ipse enim Khashoggi principis Arabi Mohammed bin Salman actuarius fuit sed postea principi incommodo factus est. Exsul enim Khashoggi duos annos ad Ciuitates Coniunctas perfugit raroque ad terras Orientis reuertit; nuntium praeterea contra principem Arabum omni mense conscribere solebat.

Quod tamen nouum, saltem uerbis prolatum, est: princeps Arabus re uera diurnarii necem iussit. His enim uerbis exploratorum Americanorum rector ait: "Mohammed bin Salman Araborum princeps nuntii homicidium praecepit". Qua de causa, administratio Boreoamericana multationes in eum imposuit, quorum uere solutionem priceps omnino respuit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae