BELLVM BIRMANICVMSeditiones prosequuntur
Birmanicae seditiones ab initio huius mensis finem nullam adhuc inuenerunt: ciues Birmanienses coniurationem militarem, quae consules democraticos e solio compulit, minime probauerunt atque res nouae continuo geminantur. Diebus superioribus praeterea exercitus duces multa et noxia comminati sunt: primum enim seditiosos omnes in carcerem inicere minati sunt posteaque ad stragem peruenerunt. Ciuium enim centena hos dies in seditionibus ducum iussu necata sunt, quod contra militum gubernaculum seuere demonstrarunt; decena milia hominum in uinculis sunt.
Societatis praeterea Nationum rector Antonius Gutierres duces illos seuere exprobrauit: "Multi ab illis uigiliis in publicis coetibus perierunt, quod uerum nemini probandum est. Violentia omnino desinat!" Scripsit Andreas Nouocomensis
|