SILENTIVM NVNTIORVMCensura Sinensis
Sinensis adminsitratio rempublicam haud democratice regit: hoc pro tuto notissimum est. Ibi enim paginae interretiales retiaue socialia nostris multum differunt atque censura in locis interretialibus uisitandis magna est.
Hoc attamen non tam notum est, quam quod supra diximus: diebus superioribus Sinensis administratio acta diurna uniuersalia, quae Londinii sub nomine "BBC" publicantur, a finibus suis omnino prohibuit. "Seuerissime diurnarii ipsi ueritatis fidem abruperunt atque leges nostras pronuntiandi uiolauerunt" his igitur uerbis administratio Sinensis sententiam suam publicauit. "BBC" enim de re Hongkongensi apud Sinensium magistratuum sententiam nimium insularem partem sustinuisse accusatur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|