Annus
2 0 2 1


IVRIVM VIOLATIO

De rebus Aethiopicis

Aetiopia.jpg

In Aethiopiae regionibus septentrionalibus silente bellum pugnatur: prouincia enim "Tigray", quae uero ad libertatem suam adipiscendam iamdudum conluctata est, Aethiopico impetu seuere affecta est. Superiore anno enim praeses Aethiopicus Abiy Ahmed praemio "Nobel" pro pace curata dignatus est, etsi paulo post bellum saeuissimum incepit.

Totius orbis congregationes ad iura humana tuenda sententiam concordem pronuntiauerunt: in hoc bello gerendo iura humana acerrime uiolantur. Ciuitates Coniunctae Americae ideo rem omnem bellicam cruentam indicarunt, quod uere ciuilia summe delentur: hesterno die impetus in prouinciae capite commotus est, in quo nosocomia, ludos domosque sine mora Aethiopes laeserunt; ciues LXXXIII saltem perierunt atque hominum centena uulnerata sunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae