Annus
2 0 2 1


SEDITIO CONTRA SEDITIONEM

De rebus novis Birmanicis

Birmania.jpg

Birmanicae res nouae in dies plus plusque augentur. Septimanis enim superioribus militia Birmanica consules illos, qui rempublicam ipsam democratice regebant, de illo solio eiecit, ut sibi ipsi potestatem anquireret. Qua de causa, seditione prima adminsitratiua exacta, Birmaniae ciues ad fora descenderunt, ut contra reipublicae usurpatores pro democratia oppugnarent. Centena milia hominum igitur contra primores exercitus probrum maximum commonstrauerunt, quamuis pacifice placideque dissensiones agitarent: ipsi tamen noui principes militiam illam ciuilem ad demonstrantes cohibendos mandauerunt atque omni ui se certaturos praedixerunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae