Annus
2 0 2 1


IOSEPHI CONSILIVM

De bello Arabico

Jo.jpg

Arabia Felix ab anno MMXIV in cruentissimo bello contra alias ciuitates Arabicas, quas uerum Boreoamericana administratio adiuuit, uersata est. In tanto bello centena milia hominum perisse uidentur atque Arabia illa Felix infausta sorte infelix facta est, qua de causa praeses Boreoamericanus nouus Iosephus Biden de foedere pangendo hodie prolocutus est: "Huic bello Arabico finem faciamus! Boreoamericana militia Arabicas nationes nondum copiis suis adiuuabit: Nationum Societas auxiliis innumeris fouendos esse Arabiae Felicis ciues pronuntiauit. Bellum tamen nondum fouebitur".

Ille praeses Biden hoc pacto in republica gerenda rationem a pristino praeside alienam coepit: primum enim transfugas perfugasque multos Boreoamericam excepturam esse consul ait inque secundis de re Russica consilia noua infestioraque concipientur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae