Annus
2 0 2 1


CATO HODIERNVS

Accusator Boreoamericanus

Angeli.jpg

Druidum Americanorum recentissimus, qui Capitolium Washingtonense postride Nonas Ianuarias magno impetu oppugnauit, Iacobus Angeli bisontis pelle tectus semet testem deuouit. Ipse enim nouus Brennus sententiam suam his modis aperuit: "Contra illum Donaldum pro nota censoria -id est senatus impedimentum- ipse testabor: Capitolina aggressio alio more acta est, non eius praesidis pristini contentio sed pro libertate pugna uidebatur". Lindsey Graham senator conseruatiuus tamen contraria respondit: "Ludos circenses nimios septimanis superioribus uidimus: druido illo teste hoc iterum euenire non licebit".

Scripsit Marcus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae