Annus
2 0 2 1


ABIVRAVIT

Tempestas Italica

conte2.jpg

In tanta coronaria tempestate, ubi uerum res argentaria Italica propter clausuram longissimam contagionemque perniciosam pessime habetur, primarius minister Italicus Iosephus Conte, scelesta contentione senatoria exacta, abiurauit: ipse minister Conte uero magistratuum suffragio consensum nanctus est, quod tamen minimo spatio euenit.

Josephus Conte demum praesidi Sergio Mattarella dimissionem suam proposuit, qui postea consulem nouum inuenire institit: nonnullae partes ministrum pristinum Conte in solium reponere ter studerent, quamuis conseruatiua factio ad comitia noua maxime cogat. Quid demum de Italia futurum sit nemini notum est, sed tantum apud nos Italos odium senatorium in tanta calamitate uigere posse aestumo.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae