Annus
2 0 2 1


SEDITIO SARMATICA

Tumultus ubique

Navalny2.jpg

Mense Septembri Germanicum nuntium prolatum est: petitor Russicus Alexis Naualny, qui primus Bladimiri Putin inimicus erat, post effugium Germanicum uenenatus esse comperitur. Vigiliae tamen Russicae, postquam ille Alexis Navalny intra fines Sarmaticos rediit, petitorem illum tamquam publicum inimicum in uincula coniecerunt: qua de causa milia miliaque ciuium ad totius Russiae fora descenderunt, ut illum Alexin itineribus suis adiuuarent.

Ipse Alexis Naualny, quamuis in uinclis, e carceribus nuntium publicauit: "Ego mentem corpusque ualeo nec memet detentum occidam. Communitas Europaea omnis concors est: detentio mea omnibus maximo probro est". Ciuium ipsorum centena praeterea comprehensa aut multatione aliqua affecta sunt, quod "demonstrationes contra legem euenire" ipse Bladimirus Putin exposuit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae