Annus
2 0 2 1


EXTERNORVM EXPVLSIO

Interceptio migratoria

Guatemala.jpg

Hesterno die migrantium hominum milia VII Guatemalenses fines introiuerunt, ut postea ad Boreoamericam peruenire possent: migrantes illi, quorum maxima pars Hondurensis erat, a uigiliis Guatemalensibus intercepti seuereque percussi ac uerberati sunt; gasio praeterea milites in tumultu abusi sunt. Hondurenses enim plaustrorum agmine ad Mexicanas regiones peruenire conati sunt ac Boreoamericam spectabant, quibus aditum impeditur: nonnulli tamen per montes effugium petierunt atque nouum iter incipere student.

Quare praeses Boreoamericanus nuper creatus Josephus Biden consilium suum de re publicauit: "Meliore modo quam quo praeses pristinus Donaldus Trump fruebatur migrantes abhinc excipiemus, sed nondum leges uigent nouae: migrantes Hondurenses ideo ne initum conentur, quoad legitime introire liceat".

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae