SICVT BELLVMDe praesidis creatione
Superiore septimana Josephi Biden consularis creatio ob multorum petulantiam, quod iam praeclarum est, tumultus innumeros suscepit: Capitolium enim Americanum ciuium uesanorum impetu oppugnatione saeuissima adfectum pollutumque est. Qua de causa biduum festum hoc, in quo Josephus Biden praeses nouus Boreoamericanus tandem nominabitur, in totis Ciuitatum Coniunctarum regionibus militum acies instruuntur: nimis enim cruenta factiosorum uis fuit, ita ut in primis exercitus creberrime ordinandus sit. Ciues praeterea ne exeant comminusque congregentur, ob periculum coronarium praeses Biden maxime exhortatur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|