Annus
2 0 2 1


DONALDI IMPEDIMENTVM

Tumultus poena

impedimentum.jpg

Praeses pristinus Boreoamericanus Donaldus Trump, qui ante aliquot dies verbis suis malam Capitolii aggressionem commovit ideoque a retibus socialibus expulsus est, hodie senatus impedimento dignatus est: senatus enim Boreoamericanus praesidem illum omnis seditionis culpam iniecit. Hesterno die praeterea retis socialis "Parler", in quam Donaldi Trump adsectatorum multi congregabantur, omnino interclusa est, quod uerum ad futurarum seditionum suspectum multos commouit. Magistratus multi igitur in senatu Donaldi Trump impedimentum uoto suffragati sunt, quorum multi, quamuis conseruatores, progressiuam factionem adiuuerunt.

Scripsit Georgius Lutetiensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae