CLAVITURIS ET RETIBUS INTERDICTUSDe Donaldi expulsione
Sicut amplius commonstratum est, diebus superioribus maxima atque feruens demonstratio contra praesidis Josephi Biden creationem euenit: seditiosi Capitolium illud uiolauerunt atque nefasta ui depraedarunt, quorum dux, tamquam apud Gallos Brennus, nefaria rapina Capitolium Americanum polluit spoliauitque. Factiosorum tamen impetum, quem omnes summo probro dignum esse existimauerunt, Donaldi Trump adiutores adsectatoresque antiqui, sicut Italici magistratus Matthaeus Saluini atque Georgia Meloni, nimiis angustiis coniuerunt.
Praeses pristinus Donaldus Trump tamen poenam suam expiauit: persona enim sua apud retem "Friguttium" perpetua interdictione punita est, quae uerum ad seditionem coniurationemque multos ad caput Boreoamericanum commouit. Scripsit Andreas Nouocomensis
|