Annus
2 0 2 1


PERFIDA AGGRESSIO

Factiosi impetum fecerunt

impetua.jpg

In capite Boreoamericano Washingtonensi pristini praesidis Donaldi Trump adsectatores apud Capitolium, ubi senatus Boreoamericanus ad praesidem Biden nouum creandum habebatur, amplissima multitudine -quod uere in tempore coronario optimus quisque medicorum praecepit praeciperetque- maximi probrii demonstrationem suam publicauerunt. Nam in legitimis comitiis habitis Josephus Biden nouus praeses Boreoamericanus factus est, quod forsan Boreoamericanus consularis Trump non bene comperit: ecquid melius? Seditiosorum multitudo, quamuis per uigiliarum congressum contineri temptetur, "nullam deditionem futuram esse" pronuntiauerunt "quod ipse Donaldus uerus uictor praesesque est!"

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae