Annus
2 0 2 1


DE CONSILIO BRITANNICO

De Iuliani Assange casu

Assange.jpg

Iulianus Assange, periodici informatici WikiLeaks pristinus rector, superioribus annis a tribunale Boreoamericano detentionis carceralis annorum CLXXV condemnatus est, qui uero priuatissima documenta informatica publico diuulgauit, ubi de sceleribus Bactrianis Iraqensibusque perlegi potuit. Ipse enim Assange ad Britanniae insulas quam primum effugit, ubi attamen in uinclis detentus est ac detinetur.

Quem postremo Vanessa Baraister praetor Britannicus necopinato iudicio nulla primum expulsione ad Boreoamerica tribunalia remittet diurnarium atque e carceribus eum esse eiecendum decreuit, ne, longissima detentione compellente, morti uoluntariae obiret. Noua tamen causa tribunal Boreoamericanum ipsum diurnarium persecuturum esse uidetur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae