Ante MCM annos obiit in Cilicia Marcus Ulpius Nerva Traianus, qui imperium
    maxime expandit, optime administravit ac leges tulit adeo ut deliciae
    gentium ob suis virtutibus diceretur. Immo, eo mortuo, qui successerunt hac
    sententia salutati sunt : “Felicior Augusto, melior Traiano!” Post eius
    imperium felix aetas usque ad Antoninos perrexit. Transactis Neronis et
    Domitiani annis vi permixtis imperator Nerva medius inter senatum et
    exercitum per biennium gubernaculum rei publicae magna moderatione rexit
    donec primum principem adoctivum merito elegit. Ex gente Ulpia, antiqua
    Itala origine, in Hispania Baetica natus anno quinquagesimo tertio p.Ch.n.,
    ad rem publicam accessit inter omnes militia praestans . Pergratus
    militibus dominatum temperavit, cum consilium principis creavisset quocum
    de rebus maximi momenti deliberaret. Valde mercaturam fovit in Mari Nostro,
    portibus et viis refectis; Urbem exornavit monumentorum magnificentia:
    satis est forum et thermas memorare, praeter clarissimam columnam qua per
    imagines res Dacica narratur. Nam quis ignorat Traianum Daciam subegisse?
    Si autem historiae oblitus es, insigne monumentum, summo artificio factum,
    in taenia caelata ac tortuosa, id ante oculos perpetuo ponit.
    Quamquam paganus etiam a Christianis ut iustitiae exemplar traditus est.
    Fabula narrat quendam viduam pro filio occiso ab imperatore ad bellum
    profecturo petiisse ut iudicium redderetur ; se ipsam exauditurum post
    reditum illum promisisse , sed propter assiduas flagitationes, sibi
    persuasum esse ut discessum differret ac munus ius dicendi expleret.
    Benignitas Traiani in Media Aetate clarissima mansit adeo ut ipse Dante
    poeta hoc factum descripserit in Purgatorio, quin etiam imperatorem in
    Paradiso inter animas iustas posuerit , cum, sicut narratum est, precibus
    Sancti Gregorii Magni, poenis infernalibus solutus esset.
    Verisimile est hanc opinionem exortam a tolerantia adversus Christianos,
    quae colligi potest ab epistula Plinii Iunioris ad Traianum (Epistularum X,
    96): C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Sollemne est mihi, domine, omnia de
    quibus dubito ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem meam
    regere vel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Christianis interfui
    numquam: ideo nescio quid et quatenus aut puniri soleat aut quaeri. Nec
    mediocriter haesitavi, sitne aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri
    nihil a robustioribus differant; detur paenitentiae venia, an ei, qui
    omnino Christianus fuit, desisse non prosit; nomen ipsum, si flagitiis
    careat, an flagitia cohaerentia nomini puniantur. Interim,  iis
    qui ad me tamquam Christiani deferebantur, hunc sum secutus modum.
    Interrogavi ipsos an essent Christiani. Confitentes iterum ac tertio
    interrogavi supplicium minatus; perseverantes duci iussi. Neque enim
    dubitabam, qualecumque esset quod faterentur, pertinaciam certe et
    inflexibilem obstinationem debere puniri. Fuerunt alii similis amentiae,
    quos, quia cives Romani erant, adnotavi in urbem remittendos. (…) Breviter
    respondit princeps (Epistularum X, 97): TRAIANUS PLINIO Actum quem
    debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum, qui Christiani ad te
    delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid, quod quasi
    certam formam habeat, constitui potest. Conquirendi non sunt; si deferantur
    et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut, qui negaverit se Christianum
    esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris,
    quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret. Sine
    auctore vero propositi libelli  nullo crimine locum habere
    debent. Nam et pessimi exempli nec nostri saeculi est.
 Scripsit Lydia Ariminensis