Annus
2 0 1 7


FAUSTUM NUNTIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.XI)

XI. Cum appropinquarent Ierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis

2 et dicit eis: ‘Ite in vicum, quod est contra vos, et statim ingredientes in eum invenietis pullum ligatum, super quem adhuc nemo hominum sedit; solvite illum et adducite.

3 Si quis vobis dixerit: ‹Cur hoc facitis?›, dicite: ‹Domino necessarius est ac statim illum remissurus est iterum huc›’.

4 Abierunt et invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum.

5 Quidam ex illic stantibus dicebant illis: ‘Cur facitis solventes pullum?’.

6 Illi autem dixerunt eis, sicut dixerat Iesus; et siverunt eos.

7 Ducunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eum.

8 Multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas exciderant in agris.

9 Ei, qui praeibant et qui sequebantur, clamabant: ‘Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini!

10 Benedictum [sit] regnum patris nostri Davidis, quod venit! Hosanna in excelsis!’.

11 Introivit Ierosolymam, in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum Duodecim.

12 Postridie, cum exirent Bethania, esuriit.

13 Cum a longe vidisset ficum habentem folia, venit [exploratum], si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum.

14 Respondens dixit ei: ‘Iam ne quis amplius in aeternum fructum ex te edat’. Discipuli eius audiebant.

15 Veniunt Ierosolymam. Cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et sedilia vendentium columbas evertit;

16 nec sinebat quemquam vas transferre per templum.

17 Docebat dicens eis: ‘Nonne scriptum est: ‹Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus›? Vos tamen fecistis eam speluncam latronum’.

18 Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent. Timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.

19 Cum vesper factus esset, egrediebantur de civitate.

20 Cum mane transirent, viderunt ficum arefactam a radicibus.

21 Recordatus Petrus dicit ei: ‘Magister, ecce ficus, cui maledixisti, aruit’.

22 Respondens Iesus dicit eis: ‘Habete fidem Dei!

23 Vere dico vobis: Qui dixerit huic monti: ‹Tollere et iacere in mare›, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit id, quod dixerit, futurum esse, fiet ei.

24 Propterea dico vobis: Omnia, quae orantes petitis, credite vos iam accepisse, et erunt vobis.

25 Cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut etiam Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra’.

(26) 27 Veniunt rursus Ierosolymam. Cum ambularet in templo, veniunt ad eum pontifices et scribae et seniores

28 et dicebant illi: ‘Qua potestate haec facis? Vel quis tibi dedit hanc potestatem, ut ista faceres?’.

29 Iesus autem dixit eis: ‘Interrogabo vos unum verbum, et respondete mihi; et [tunc] dicam vobis, qua potestate haec faciam:

30 Ioannis immersio eratne e caelo an ex hominibus? Respondete mihi’.

31 Illi vero cogitabant inter se dicentes: ‘Si dixerimus: ‹E caelo›, dicet: ‹Quare ergo non credidistis ei?›;

32 si autem dixerimus: ‹Ex hominibus?› – timebant populum: omnes enim habebant Ioannem vere vatem esse.

33 Respondentes dicunt Iesu: ‘Nescimus’. Iesus dicit eis: ‘Neque ego dicturus sum vobis, qua potestate haec faciam’.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae