Nuper divulgata est nova fabula tota Latine scripta, quae «Calio. Fabula
Latina» vocatur (60 pp. ISBN: 978-1978197169).
Hic liber est de mythologia Graeca: Calio, una e Dianae nymphis, non solum
summae pulchritudinis, sed etiam summae audaciae est. Quodam autem die
Amorem adeo irridet, ut deus puerilis eam puniat: Calio enim iuvenem
quendam vehementer amat perditque virginitatem suam. Hac re audita Diana
pulchritudinem eius aufert. Calio ergo deformis ac contempta in silvis
vivit – usque ad hunc diem, quo Calio iuvenem quendam convenit, a quo cursu
temporum amatur …
Haec fabula est facile lectu. Scripsi eam et discipulis studentibusque
linguae Latinae et omnibus Latinitatem vivam amantibus. Fabula enima
scripta est neque disputationis philologicae neque disciplinae grammaticae
causa, sed delectationis causa. Unicuique, qui/quae hunc libellum explicat,
auctor vult dare facultatem, ut sine molestia hanc fabulam mythologicam et
facile et bene legere possit.
Praesertim a magistris Latinis e Civitatibus Foederatae Americae ortis
editi sunt annis mensibusque praeteritis ad usum discipulorum multi novi
libri Latini. Nunc quidam auctor quoque Austriacus novam fabulam Latine
scripsit.
Huius enim fabulae scriptor est quidam Austriacus
nomine Michael Hirschler. Michael Hirschler natus est Vindobonae anno
MCMLXXXVII. In universitate Vindobonensi archaeologiae classicae
historiaeque antiquae studebat. Altera fabula ab hoc auctore divulgata est,
quae «De claustro magico» vocatur (44 pp. ISBN: 978-1973918882).
Scripsit Michael Hirschler