IX. Dicebat eis: ‘Vere dico vobis: Sunt quidam e hic stantibus, qui non
gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute’.
2
Post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos
solos seorsum in montem excelsum. Transfiguratus est coram illis;
3
et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo
super terram non potest tam candida facere.
4
Apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu.
5
Respondens Petrus dicit Iesu: ‘Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus
tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum’.
6
Nesciebat enim, quid responderet; erant enim exterriti.
7
Facta est nubes obumbrans eos, et venit vox e nube: ‘Hic est Filius meus
dilectus; auditote illum’.
8
Statim circumspicati, neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
9
Descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui narrarent ea, quae
viderant, nisi cum Filius hominis resurrexisset e mortuis.
10
Verbum [hoc] continuerunt apud se, conquirentes, quid esset illud:
‘resurrexisse e mortuis’.
11
Interrogabant eum dicentes: ‘Cur itaque dicunt scribae primum oportere
Eliam venire?’.
12
Ille vero dixit eis: ‘Elias quidem, cum venerit primum, restituet omnia –
et quomodo scriptum est super Filio hominis, eum multa esse passurum et iri
contemptum? –,
13
sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant,
sicuti scriptum est de illo’.
14
Cum venissent ad discipulos, vidit turbam magnam circa eos et scribas
conquirentes cum illis.
15
Statim omnis populus, cum vidisset eum, stupefactus est, et accurrentes
salutabant eum.
16
Interrogavit eos: ‘Cur inter vos conquiritis?’.
17
Respondit ei unus e turba: ‘Magister, attuli ad te filium meum habentem
spiritum mutum;
18
et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus
et arescit. Dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, sed non potuerunt’.
19
Qui respondens eis dicit: ‘O generatio incredula, quamdiu apud vos ero?
Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me’.
20
Attulerunt illum ad eum. Cum vidisset illum, spiritus, statim conturbavit
eum; et [ille] cum cedidisset in terram, volutabatur spumans.
21
Interrogavit patrem eius: ‘Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit?’.
Ille vero dixit: ‘Ab infantia;
22
et frequenter eum iecit etiam in ignem et in aquas, ut perderet eum; sed si
quid potes, adiuva nos, misertus nostri’.
23
Iesus autem dixit illi: ‘‹Si potes!›. Omnia [sunt] possibilia credenti’.
24
Statim pater pueri, cum exclamavisset, dicebat: ‘Credo; adiuvato
incredulitatem meam’.
25
Cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo
dicens ei: ‘Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ex eo et
amplius in eum ne introieris’.
26
Cum clamavisset et multum discerpsisset eum, exiit; et factus est sicut
mortuus, ita ut multi dicerent: ‘Mortuus est!’.
27
Iesus tamen, prehensa manu eius elevavit eum; et surrexit.
28
Cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: ‘Quare
nos non potuimus eicere eum?’.
29
Dixit eis: ‘Hoc genus nulla re potest exire nisi oratione’.
30
Inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire.
31
Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: ‘Filius hominis traditur in
manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget’.
32
Illi vero ignorabant verbum et timebant eum interrogare.
33
Venerunt Capharnaum; et cum domi esset, interrogabat eos: ‘Quid in via
tractabatis?’.
34
Illi vero tacebant, nam inter se in via disputaverant, quis [eorum] esset
maximus.
35
Cum sedisset, vocavit Duodecim et dicit eis: ‘Si quis vult primus esse,
erit omnium novissimus et omnium minister’.
36
Cum sumpsiset puerum, statuit eum in medio eorum, et amplexus eum, dixit
illis:
37
‘Qui unum ex huiusmodi pueris susceperit in nomine meo, is me suscipit; et
qui me susceperit, is non me suscipit, sed eum qui misit me’.
38
Dixit illi Ioannes: ‘Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem
daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos’.
39
Iesus vero dixit: ‘Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciet virtutem
in nomine meo et poterit cito mihi maledicere;
40
qui enim non est adversum nos, is pro nobis est.
41
Qui enim potum dederit vobis poculum aquae hoc nomine quod Christi estis,
vere dico vobis: Non perdet mercedem suam.
42
Qui corruperit unum ex his pusillis credentibus in me, melius sit ei, ut
circumdatur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.
43
Si corrumpat te manus tua, abscide illam: melius est tibi debilem introire
in vitam, quam duas manus habentem ire in Gehennam, in ignem
inexstinguibilem.
(44) 45
Si pes tuus corrumpat te, amputa illum: melius est tibi claudum introire in
vitam, quam duos pedes habentem mitti in Gehennam.
(46) 47
Si oculus tuus corrumpat te, eice eum: melius est tibi luscum introire in
regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in Gehennam,
48
ubi ‹vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur›;
49
omnis enim [homo] igne salietur.
50
Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, quo illud condietis? Habetote
in vobis sal et pacem inter vos habetote’.
Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM