VIII. Illis diebus iterum, cum turba multa esset nec haberent, quod
ederent, convocatis discipulis, dicit eis:
2
‘Misereor super turba, quod iam triduo sustinent me nec habent, quod edant;
3
et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex
eis de longe venerunt’.
4
Responderunt ei discipuli eius: ‘Unde istos poterit quis saturare panibus
hic in solitudine?’.
5
Interrogabat eos: ‘Quot panes habetis?’. Illi vero dixerunt: ‘Septem’.
6
Praecipit turbae discumbere super terram; et sumptos septem panes, cum
gratias egisset, fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et
apposuerunt turbae.
7
Habebant pisciculos paucos; et cum benedixisset eos, iussit hos quoque
apponi.
8
Ederunt et saturati sunt; et sustulerunt septem sportas eius, quod
superaverat e fragmentis.
9
Erant autem quasi milia quattuor; et dimisit eos.
10
Statim, cum ascendisset navem cum discipulis suis, venit in partes
Dalmanutha.
11
Exierunt pharisaei et tentantes eum, coeperunt conquirere cum eo,
quaerentes ab eo signum de caelo,.
12
Cum ingemuisset spiritu suo, dicit: ‘Cur generatio ista quaerit signum?
Vere dico vobis: Non dabitur generationi isti signum’.
13
Dimissis illis, iterum cum ascendisset, abiit trans fretum.
14
Obliti sunt sumere panes neque habebant secum nisi unum panem in navi.
15
Praecipiebat eis dicens: ‘Videtote, cavetote a fermento pharisaeorum et
fermento Herodis!’.
16
Disputabant inter se panes se non habere.
17
Quo cognito, dicit eis: ‘Cur disputatis panes vos non habere? Nondum
cognoscitis neque intellegitis? Duratumne habetis cor vestrum?
18
Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec
recordamini,
19
cum quinque panes fregeram in quinque milia, quot sportellas fragmentorum
plenas sustulistis?’. Dicunt ei: ‘Duodecim’.
20
‘Cum illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum
tulistis?’. Dicunt ei: ‘Septem’.
21
Dicebat eis: ‘Nondum intellegitis?’.
22
Veniunt Bethsaidam. Adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat.
23
Prehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum; et cum exspuisset in oculos
eius, impositis ei manibus, interrogabat eum: ‘Videsne aliquid?’.
24
Cum aspexisset, dicebat: ‘Video homines, quia velut arbores video
ambulantes [illos]’.
25
Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et
restitutus est et videbat clare omnia.
26
Misit illum in domum eius dicens: ‘Ne in vicum introieris’.
27
Egressus est Iesus et discipuli eius in vicos Caesareae Philippi; et in via
interrogabat discipulos suos dicens eis: ‘Quem me dicunt esse homines?’.
28
Qui responderunt illi dicentes: ‘Ioannem immersorem, alii Eliam, alii vero
unum e vatibus’.
29
Ille interrogabat eos: ‘Vos autem quem me esse dicitis?’. Respondens Petrus
dicit ei: ‘Tu es Christus’.
30
Comminatus est eis, ne cui dicerent de ipso.
31
Coepit docere illos: ‘Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a
senioribus et a pontificibus et scribis et occidi et post tres dies
resurgere’;
32
et palam verbum [hoc] loquebatur. Apprehensum Petrus coepit increpare eum.
33
Ille vero conversus, ut vidit discipulos suos, comminatus est Petro et
dicit: ‘Vade retro me, satana, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea,
quae hominum’.
34
Convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: ‘Si quis vult post me
sequi, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
35
Qui enim voluerit animam suam salvare, is perdet eam; qui autem perdiderit
animam suam propter me et faustum nuntium, is salvabit eam.
36
Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum, sed detrimentum faciat
animae suae?
37
Quid enim dabit homo commutationem pro anima sua?
38
Qui enim verecundatus sit me et verba mea in generatione hac adultera et
peccatrice, eum et Filius hominis verecundabitur, cum venerit in gloria
Patris sui cum angelis sanctis’.
Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM