VI. Egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur illum
discipuli eius.
2
Facto sabbato, coepit in congregatione docere; et multi audientes
admirabantur dicentes: ‘Unde huic [sunt] haec, et quae est sapientia, quae
data est illi, et tales virtutes, quae per manus eius fiunt?
3
Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et
Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt?’. Flagitio afficiebantur
de illo.
4
Dicebat eis Iesus: ‘Non est vates sine honore nisi in patria sua et in
cognatione sua et in domo sua’.
5
Nec poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis
manibus curavit;
6
et mirabatur propter incredulitatem eorum. Docens circumibat vicos in
circuitu.
7
Convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat eis potestatem in
spiritus immundos;
8
et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem,
non peram neque aes in cinctorio,
9
sed ut calcearentur sandaliis neque induerentur duabus tunicis.
10
Dicebat eis: ‘Ubicumque introieritis in domum, illic manete, donec inde
exeatis.
11
Quicumque locus non receperit vos nec audiverint vos, exeuntes inde
excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis’.
12
Egressi praedicaverunt, ut converterentur;
13
et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant.
14
Audivit Herodes rex: manifestum enim factum est nomen eius. Dicebant:
‘Ioannes immersor resurrexit e mortuis, et propterea operantur virtutes in
illo’.
15
Alii autem dicebant: ‘Elias est’. Alii vero dicebant: ‘Vates est, quasi
unus e vatibus’.
16
Quo audito, Herodes dicebat: ‘Ioannes, quem ego decollaveram, is
resurrexit!’.
17
Ipse enim Herodes, cum misisset [suos], comprehendit Ioannem et vinxit eum
in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat
eam.
18
Dixerat enim Ioannes Herodi: ‘Non licet tibi habere uxorem fratris tui’.
19
Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum, et non poterat:
20
Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum [esse] virum iustum et sanctum,
et servabat eum, et audito eo, multum haesitabat, et [tamen] libenter eum
audiebat.
21
Cum dies opportunus accidisset, quo Herodes [die] natali suo cenam fecit
principibus suis et tribunis et primis Galilaeae.
22
Cum introisset filia ipsius Herodiadis et saltavisset, placuit Herodi et
simul recumbentibus. Rex dixit puellae: ‘Pete a me id, quod velis, et dabo
tibi’.
23
Iuravit ei multum: ‘Quidquid petiveris a me, dabo tibi, usque ad dimidium
regni mei’.
24
Egressa dixit matri suae: ‘Quid petam?’. Illa vero dixit: ‘Caput Ioannis
immersoris’.
25
Statim ingressa cum festinatione ad regem, petivit dicens: ‘Volo, ut
protinus des mihi in patino caput Ioannis immersoris’.
26
Contristatus [est quidem] rex, [sed] propter iusiurandum et propter
recumbentes noluit eam decipere;
27
et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Cum abiisset,
decollavit eum in carcere
28
et attulit caput eius in patino; et dedit illud puellae, et puella dedit
illud matri suae.
29
Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt
illud in monumento.
30
Missi conveniunt ad Iesum; renuntiant illi omnia, quae egerant et
docuerant.
31
Dicit eis: ‘Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite
pusillum’. Erant enim multi, qui veniebant et redibant, et ne edendi quidem
spatium habebant.
32
Abierunt in navi seorsum in desertum locum.
33
Viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; et ex omnibus civitatibus
pedestres concurrerunt illuc et praevenerunt eos.
34
Egressus vidit multam turbam et misertus est super eis, quod erant sicut
oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa.
35
Cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius et dicebant:
‘Desertus est locus hic, et hora iam multa est;
36
dimitte illos, ut cum abierint in agros et vicos in circuitu, emant sibi,
quod edant’.
37
Respondens autem dixit illis: ‘Vos date illis edere’. Dicunt ei: ‘[Visne]
cum abierimus, emamus denariis ducentis panes; et dabimus eis edere?’.
38
Dicit eis: ‘Quot panes habetis? Ite, videte’. Cum cognovissent, dicunt:
‘Quinque et duos pisces’.
39
Praecepit eis, ut accumbere iuberent omnes secundum contubernia super
viride fenum.
40
Discubuerunt secundum areas centeni et quinquageni.
41
Sumptis quinque panibus et duobus piscibus, intuitus in caelum, benedixit
et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos
pisces divisit omnibus.
42
Ederunt omnes et saturati sunt;
43
et sustulerunt fragmenta [panis] duodecim sportas plenas, et [fragmenta] e
piscibus.
44
Ei [vero], qui ederunt panes, erant quinque milia virorum.
45
Statim coëgit discipulos suos ascendere in navem, ut praecederent trans
fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
46
Cum dimisisset eos, abiit in montem oratum.
47
Cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ille solus in terra.
48
Cum vidisset eos fatigantes in remigando – erat enim ventus contrarius eis
–, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et
volebat praeterire eos.
49
Illi vero, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt [illud]
spectrum esse et exclamaverunt.
50
Omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim vero locutus est cum eis
et dicit eis: ‘Confidite, ego sum; nolite timere!’.
51
Ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Valde nimis stupebant intra
se:
52
non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum induritum.
53
Cum transfretavissent in terram, pervenerunt Gennesareth et applicuerunt.
54
Cum essent egressi de navi, continuo cognoverunt eum
55
et percurrerunt totam regionem illam et, ubi audiebant eum esse, coeperunt
in grabatis eo circumferre eos, qui male habebant se.
56
Quocumque introibat – in vicos vel in civitates vel in agros –, in plateis
ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius
tangerent; et quotquot tetigerant eum, salvabantur.
Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM