Annus
2 0 1 7


FAUSTUM NUNTIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.V)

V. Venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.

2 Cum exisset de navi, statim occurrit ei ex monumentis homo in spiritu immundo.

3 Qui domicilium habebat in monumentis; et ne catenis quidem iam quisquam eum poterat ligare,

4 quoniam saepe compedibus et catenis vinctus diruperat catenas et compedes comminuerat, nec quisquam poterat eum domare.

5 Semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus.

6 Cum vidisset Iesum, a longe cucurrit et veneratus est eum

7 et cum clamavisset voce magna, dicit: ‘Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas’.

8 Dicebat enim illi: ‘Exi, spiritus immunde, ex homine’.

9 Interrogabat eum: ‘Quod tibi nomen est?’. Dicit ei: ‘Legio nomen mihi est, quia multi sumus’.

10 Deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.

11 Erat autem ibi circa montem pascens grex porcorum magnus;

12 et deprecati sunt eum dicentes: ‘Mitte nos in porcos, ut in eos introëamus’.

13 Concessit eis. Egressi spiritus immundi introierunt in porcos. Magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari.

14 Ei vero, qui pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitate et in agris; et egressi sunt [inde homines] visum, quid esset factum.

15 Veniunt ad Iesum; et vident eum, qui a daemonio erat vexatus, sedentem, vestitum et sanae mentis – eum qui legionem habuerat –, et timuerunt.

16 Ei, qui viderant, narraverunt illis, qualiter factum esset ei, qui daemonium habuerat, et de porcis.

17 Rogare eum coeperunt, ut discederet e finibus eorum.

18 Cum ascenderet navem, is qui daemonio vexatus erat, deprecabatur eum, ut esset cum illo.

19 Non sivit eum, sed dicit ei: ‘Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis, quanta tibi Dominus fecerit et [quomodo] tui misertus sit’.

20 Abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur.

21 Cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare.

22 Venit unus e praefectis congregationis nomine Iairus et cum vidisset eum, procidit ad pedes eius

23 et deprecatur eum multum dicens: ‘Filiola mea in extremis est; veni, impone manus ei, ut salvetur et vivat’.

24 Abiit cum illo; et sequebatur eum turba multa et comprimebant eum.

25 Mulier, quae erat in profluvio sanguinis annos duodecim –

26 et erat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat –,

27 cum audivisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius;

28 dicebat enim: ‘Si vel vestimenta eius tetigero, salvabor’.

29 Confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore se esse sanatam a plaga.

30 Statim Iesus, cum cognovisset in semetipso virtutem, quae exivisset e se, conversus ad turbam dicebat: ‘Quis tetigit vestimenta mea?’.

31 Dicebant ei discipuli sui: ‘Vides turbam comprimentem te et dicis: ‹Quis me tetigit?›’.

32 Circumspiciebat, ut videret eam, quae hoc fecisset.

33 Mulier autem perterrita et tremens, sciens id, quod factum erat in ea, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem.

34 Ille vero dixit ei: ‘Filia, fides tua te salvavit. Vade in pace et esto sana a plaga tua’.

35 Adhuc eo loquente, veniunt a praefecto congregationis dicentes: ‘Filia tua mortua est; cur ultra vexas Magistrum?’.

36 Iesus autem, audito verbo, quod dicebatur, dicit praefecto congregationis: ‘Noli timere; tantummodo credito!’.

37 Non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi.

38 Veniunt ad domum praefecti congregationis; et conspicatur tumultum et flentes et eiulantes multum,

39 et ingressus dicit eis: ‘Cur turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit’.

40 Irridebant eum. Ille vero, eiectis omnibus, assumit patrem puellae et matrem et eos, qui cum ipso erant, et ingreditur eo, ubi erat puella.

41 Prehensa manu puellae, dicit illi: ‘Talitha, qum!’ – quod est translatum: ‘Puella, tibi dico: Surge!’.

42 Confestim surrexit puella et ambulabat; erat enim annorum duodecim. Obstupuerunt statim stupore magno.

43 Praecepit illis vehementer, ne quis id sciret, et dixit dari illi edere.


Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae