Annus
2 0 1 7


SENTENTIAE LATINAE: DE AMICITIA

Quid est amicitia? Hoc verbum, cui eadem origo amoris est, artissimum vinculum, excepta propinquitate, inter homines declarat, sed saepius mendax, ab utilitate, ex sententiis nobis ab antiquis traditis, non vacuum id constat fuisse.

“Amicitia magis elucet inter aequales” (Cic. De amicita, 101). Quae sententia, sumpta ab opere quo Cicero de hac consuetudine tractavit, eandem equidem aetatem confirmare amicitiam explicat , quamquam non sine communi virtute nasci et permanere potest: “Virtus, virtus,… et conciliat amicitias et conservat. In ea est enim convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia” (100). Eandem opinionem ipse Cicero antea aperuerat: si amicitiae ab utilitate conglutinantur, mutata re, dissolvuntur; sed natura non potest mutari, “idcirco verae amicitiae sempiternae sunt”(32). Alia dicta in eodem opere de rei gravitate monent: “Non aqua non igni…locis pluribus utimur quam amicitia”(22); “Solem e mundo tollere videntur qui amicitiam e vita tollunt” (47). Non facile tamen amicitia procedit : “multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit”(67). Quo modo se ostendit? “Amicus certus in re incerta cernitur” (64), ut etiam pater Ennius opinatus est.

Plurimae sunt sententiae quae consensum et communionem amicitiae collaudant, ex quibus nonnullas elegi: “Amicorum esse communia omnia” (Cic. De officiis, 1, 51); “Amici vitia si feras, facias tua” (Publ. Syr. Sententiae, A 10); “Amicum an nomen habeas, aperit calamitas” (Publ. Syr. A, 41); “Communia esse amicorum inter se omnia” (Ter. Adelphoe, v. 804); “Cum amico omnia amara et dulcia comunicata velim” (Fronto, Epistulae ad amicos, 1, 17); illud proverbium, omnibus notum, a vetere Testamento (Siracides, 6, 14) sumptum est :“Qui invenit illum (amicum) invenit thesaurum”.

Alii scriptores alio modo de discrimine amicitiae disputant, plerumque ad pessimismum attinentes. “Amicus diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur” scribit Sanctus Hieronymus (Ep., 3,6), qui eodem loco suam mentem firmat: “Amicitia quae desinere potest vera numquam fuit”. In alia epistula iterum de huius vinculi fragilitate addidit: “Facile ex amico inimicum facies cui promissa non reddas” (148, 30).

Ovidius exul (Tristia, 1,9, 5-6) ab omnibus desertus : “donec eris sospes, multos numerabis amicos: / tempora si fuerint nubila, solus eris”; “illud amicitiae sanctum et uenerabile nomen / re tibi pro vili sub pedibusque iacet?”(1, 8, 15-16).

Curtius Rufus (Historiae Alexandri Magni) amicitiam non exsistere posse putat nisi inter eos eiusdem condicionis: “Firmissima est inter pares amicitia”, cum bellum inter eos absit (7,8,27); “Inter dominum et servum nulla amicitia est”(7,8,28): victi non amici aestimandi sunt, tamen iura etiam in pace servant.

Lucanus poeta, sermonem ministrorum fingens, quo Ptolemaeo de Pompei nece suaderent hunc versum scripsit: “nulla fides umquam miseros elegit amicos”( Pharsalia, 8, 535). Sic publica ratio, exuta prisca fide, ad scelestam caedem Pharaonem impulit.

Ut finem commentationi ponam, sententiam philosophi Severini Boethii (De consolatione philosophiae, 3,5,13) proferam; in vincula coniectus, capite damnatus de inanitate bonorum humanorum cogitavit: “quae est igitur ista potentia, quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere velis tutus sis et cum deponere cupias vitare non possis? An praesidio sunt amici quos non virtus sed fortuna conciliat? Sed quem felicitas amicum fecit infortunium faciet inimicum. Quae vero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus?”

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae