IV. Iterum coepit docere ad mare. Congregatur apud eum turba plurima, ita
ut in navem cum ascendisset, sederet in mari; et omnis turba circa mare
super terram erant.
2
Docebat eos multa collationibus; et dicebat illis in doctrina sua:
3
‘Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum.
4
Dum seminat, factum est, ut aliud [semen] caderet secus viam, et venirent
volucres et comederent illud.
5
Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam, et statim
exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae;
6
et cum ortus est sol, exaestuavit et exaruit, quia non habebat radicem.
7
Aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et
fructum non dedit.
8
Alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et
crescebant et afferebant, unum triginta et unum sexaginta et unum centum’.
9
Dicebat: ‘Qui habet aures ad audiendum, is audito’.
10
Cum esset solus, interrogaverunt eum ei, qui circa eum erant cum Duodecim,
de collationibus.
11
Dicebat eis: ‘Vobis datum est arcanum regni Dei; eis autem, qui foris sunt,
omnia fiunt in collationibus,
12
uti spectantes spectent, et non videant, et audientes audiant, et non
intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis’.
13
Dicit illis: ‘Nescitisne hanc collationem? Et quomodo cognoscetis omnes
collationes?
14
Qui seminat, is verbum seminat.
15
Hi autem sunt, qui [manent] secus viam, ubi seminatur verbum: cum
audiverint, confestim venit satanas et aufert verbum, quod seminatum est in
eos.
16
Hi sunt, qui super petrosa seminantur: ei, qui cum audierint verbum, statim
cum gaudio accipiunt illud,
17
et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde orta tribulatione
vel persecutione propter verbum, confestim afficiuntur flagitio.
18
Alii sunt, qui in spinis seminantur: ei sunt, qui verbum audierunt,
19
sed aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et concupiscentiae circa
reliqua, introëuntes [in eos] suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
20
Hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: ei, qui audiunt verbum et
suscipiunt et fructificant, unum triginta et unum sexaginta et unum
centum’.
21
Dicebat illis: ‘Num venit lucerna, ut sub modio ponatur vel sub lecto?
Nonne ut super candelabrum ponatur?
22
Non enim est quidquam absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est
occultum, nisi ut in palam veniret.
23
Si quis habet aures ad audiendum, is audito’.
24
Dicebat illis: ‘Videtote, quid audiatis. Qua mensura mensi eritis,
remetietur vobis et adicietur vobis.
25
Ei enim, qui habet, dabitur; et ab eo, qui non habet, auferetur etiam id,
quod habet’.
26
Dicebat: ‘Sic est regnum Dei, tamquam si homo iaciat semen in terram.
27
Dormiat et surgat nocte ac die, semen germinat et increscit, dum ille
nescit.
28
Ultro terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum
frumentum in spica.
29
Cum [spica] produxerit fructus, [homo] statim mittit falcem, quoniam adest
messis’.
30
Dicebat: ‘Quomodo assimilabimus regnum Dei vel in qua collatione ponemus
illud?
31
Sicut granum sinapis, quod cum seminatum sit in terra, minus est omnibus
seminibus, quae sunt in terra;
32
et cum seminatum sit, ascendit et fit maius omnibus oleribus et facit ramos
magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare’.
33
Talibus multis collationibus loquebatur eis verbum, prout poterant audire;
34
sine collatione vero non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis
disserebat omnia.
35
Dicit eis illo die, vespere facto: ‘Transeamus contra’.
36
Dimissa turba, assumunt eum, ut erat, in navim; et aliae naves erant cum
illo.
37
Exoritur procella magna venti, et fluctus se iaciebant in navem, ita ut iam
impleretur navis.
38
Ille erat in puppi dormiens super cervical; et excitant eum et dicunt ei:
‘Magister, nonne ad te pertinet nos perire?’.
39
Cum surrexisset, comminatus est vento et dixit mari: ‘Tace, obmutesce!’.
Cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna.
40
Dixit illis: ‘Cur timidi estis? Nondum habetis fidem?’.
41
Timuerunt magno timore et dicebant inter se: ‘Quis putas est iste, quia et
ventus et mare oboediunt ei?’.
Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM