Annus
2 0 1 7


FAUSTUM NUNTIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.III)

III. Introivit iterum in congregationem. Erat ibi homo habens manum aridam;

2 et observabant eum, num sabbatis esset illum curaturus, ut accusarent eum.

3 Dicit homini habenti manum aridam: ‘Surge in medium’.

4 Dicit eis: ‘Licetne sabbatis bene facere an male? Animam salvare an perdere?’. Illi vero tacebant.

5 Circumspectis eis cum ira, contristatus prae caecitate cordium eorum, dicit homini: ‘Extende manum’. Extendit, et restituta est manus eius.

6 Egressi pharisaei statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum, [deliberantes] quomodo eum perderent.

7 Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Multa turba ex Galilaea secuta est [eum] et ex Iudaea

8 et Ierosolyma et ex Idumaea; et ei, qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem [incolunt]: multitudo magna, audientes ea, quae faciebat, venerunt ad eum.

9 Dixit discipulis suis, ut navicula sibi praesto esset propter turbam, ne comprimerent eum.

10 Multos enim sanavit, ita ut quotquot habebant plagas irruerent in eum, ut illum tangerent.

11 Spiritus immundi, cum illum viderant, procidebant ei et clamabant dicentes: ‘Tu es Filius Dei!’.

12 Vehementer comminabatur eis, ne manifestarent ipsum.

13 Ascendit in montem et advocat ad se eos, quos ipse voluit; et abierunt ad eum.

14 Fecit Duodecim, ut essent secum, et ut mitteret eos praedicatum,

15 et ut haberent potestatem eiciendi daemonia.

16 Imposuit Simoni nomen Petrum;

17 et [vocavit] Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui;

18 et Andream et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Thaddaeum et Simonem Chananaeum

19 et Iudam Iscarioth, qui et [postea] tradidit illum.

20 Venit ad domum; et convenit iterum turba, ita ut ne panem quidem possent edere.

21 Cum audivissent sui, exierunt ut prehenderent eum; dicebant enim: ‘In furorem versus est’.

22 Scribae, qui Ierosolymā descenderant, dicebant: ‘Beelzebulem habet’ et: ‘In principe daemonum eicit daemonia’.

23 Convocatis eis, in collationibus dicebat illis: ‘Quomodo potest satanas satanam eicere?

24 Si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud;

25 et si domus in semet dispertiatur, non poterit domus illa stare.

26 Si satanas surrexit contra semet et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet.

27 Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alligaverit; et tunc domum eius diripiet.

28 Vere dico vobis: Filiis hominum dimittentur omnia peccata et nefaria dicta, quibus nefarie dixerint;

29 sed is, qui nefarium dixerit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus est aeterni delicti’:

30 quoniam dicebant: ‘Spiritum immundum habet’.

31 Venit Mater eius et fratres eius, et foris cum stetissent, miserunt [aliquem] ad eum, vocantes eum.

32 Sedebat circa eum turba, et dicunt ei: ‘Ecce Mater tua et fratres tui et sorores tuae foris quaerunt te’.

33 Respondens eis dicit: ‘Quae est mater mea et fratres mei?’.

34 Circumspectis eis, qui in circuitu eius sedebant, dicit: ‘Ecce mater mea et fratres mei.

35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, is frater meus et soror mea et mater est’.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae