Mundum et hoc quodcumque nomine alio caelum appellare libuit, cuius circumflexu degunt cuncta, numen esse credi par est, aeternum, immensum, neque genitum neque interiturum umquam. Huius extera indagare nec interest hominum nec capit humanae coniectura mentis. Sacer est, aeternus, immensus, infinitus ac finito similis, omnium rerum certus et similis incerto. Fugor est mensuram eius animo quosdam agitasse atque prodere ausos, alios rursus occasione hinc sumpta aut hic data, innumerabiles tradidisse mundos, ut totidem rerum naturas credi oporteret aut, si una omnes incubaret, totidem tamen soles totidemque lunas et cetera etiam immensa et innumerabilia sidera, quasi non eaedem quaestiones semper in termino cogitationi sint occursurae desiderio finis alicuius aut, si haec infinitas naturae omnium artifici possit adsignari, non idem illud in uno facilius sit intellegi, tanto praesertim opere.
(Plinio Il Vecchio)
Nemo nostrum idem est in senectude qui fuit iuvenis; nemo nostrum est idem mane qui fuit pridie. Corpora nostra rapiuntur fluminum more; quidquid vides, currit cum tempore; nihil ex his quae videmus manet. Ego ipse, dum loquor mutari ista, mutatus sum. Hoc est quod ait Heraclitus: “In idem flumen bis descendimus et non descendimus”. Manet enim idem fluminis nomen, aqua transmissa est.
Hoc in amne manifestius est quam in homine, sed nos quoque non minus velox cursus praetervehit; et ideo admoror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem fugacissimam, corpus, timemusque ne quando moriamur, cum omne momentum mors prioris momenti sit.
Vis tu non timere ne semel fiat quod cotidie fit?
De homine dixi, fluida materia et caduca et omnibus obnoxia causis: mundus quoque, aeterna res et invicta, mutatur nec idem manet.
Quamvis enim omnia in se habeat quae habuit, aliter habet quam habuit: ordinem mutat. (Seneca)
Cum machinatione quadam moveri aliquid videmus, ut siderum sphaeram, ut horas, ut alia permulta, non dubitamus quin illa opera sint rationis; cum autem impetum caeli admirabili celeritate moveri vertique videamus, num dubitamus quin ea non solum ratione fiant, sed etiam excellente divinaque ratione?
Licet enim, remota subtilitate disputandis oculis contemplari pulchritudinem earum quas a divina providentia dicimus constitutas. (Cicerone)
Cogitationes de essentia humana natura
Intellegitur, quod verum, simplex sincerumque sit, id esse naturae hominis optissimum …, eius enim vinculum est ratio et oratio … ex hoc nascitur ut etiam communis hominum inter homines naturalis sit commentatio, ut oporteat hominem ab homine ob id ipsum, quod homo sit, non alienum videri. ( De officiis – Cicerone)
Scripsit Johannes Teresi
|
|