Annus
2 0 1 7


Thomas Pedemontanus omnibus legentibus salutem. Quaestio hodierna est haec: possisne homo bonum infinitum consequi an damnetur, ut ille Leopardi dicit, perpetua infelicitate? Italus poeta, cum hominem bonum infinitum natura concupire autumat, sine dubio optime sentit, sed disputandum est ubi et qua ratione quaeratur. Si enim homo bonum infinitum materiale quaerat, sempiterna infelicitate facile damnabitur, quoniam quod materiale, id numquam infinitum esse potest; si vero bonum infinitum immateriale quaeritur, res omnino mutatur, nam quod immateriale, id infinitum potest. Tale bonum revera extat et attingi potest? Ut sermo quam clarissimus planissimusque sit, de desiderio naturali tractari oportet. Desiderium hoc illarum rerum, quibus pro vita egemus, est neque ullo modo frustra sive irrito potest. Exemplum proponamus: quidam in deserto versatur et admodum sitit aqua. Haec, quamquam in loco non inest, certe in universum est, quia nemo cupiens aquam nasci posset, nisi aqua in mundo extaret. Principium ergo hoc est quod forsitan difficulter in mundo bonum infinitum inveniri possit, sed pro certo non potest non extare. Hoc modo, paulum metaphysico, sed satis logico validoque, felicitatem extare et aeternam esse clarius demonstratur.

Scripsit Thomas Pedemontanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae