I. Initium fausti nuntii Iesu Christi Filii Dei.
2
Sicuti scriptum est in Isaia vate: ‘Ecce mitto angelum meum ante faciem
tuam, qui praeparabit viam tuam.
3
Vox clamantis in deserto: Apparate viam Domini, rectas facitote semitas
eius’.
4
Fuit Ioannes immersor in deserto praedicans immersionem conversionis in
remissionem peccatorum.
5
Egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Ierosolymitae universi et
immergebantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua.
6
Ioannes erat vestitus pilis cameli et cinctorium pelliceum [erat] circa
lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat.
7
Praedicabat dicens: ‘Venit fortior me post me, cuius non sum dignus, qui
cum procubuerim, solvam corrigiam calceamentorum eius.
8
Ego immersi vos in aqua, ille vero immerget vos in Spiritu Sancto’.
9
Factum est diebus illis, ut veniret Iesus Nazaretho Galilaeae et
immergeretur in Iordane ab Ioanne.
10
Statim ascendens ex aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam
descendentem in se;
11
et vox facta est e caelis: ‘Tu es Filius meus dilectus; in te complacui’.
12
Statim Spiritus eicit eum in desertum.
13
Erat in deserto quadraginta dies et tentabatur a satana; eratque cum
bestiis et angeli ministrabant ei.
14
Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans
faustum nuntium Dei
15
et dicens: ‘Impletum est tempus et appropinquavit regnum Dei; convertuntor
et fausto nuntio creditote’.
16
Praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream, fratrem Simonis,
mittentes [retia] in mare: erant enim piscatores.
17
Dixit eis Iesus: ‘Venite post me, et faciam, ut fiatis piscatores hominum’.
18
Statim, relictis retibus, secuti sunt eum.
19
Progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, etiam
illos in navi componentes retia,
20
et statim vocavit illos. Relicto patre suo Zebedaeo in navi cum
mercenariis, abierunt post eum.
21
Ingrediuntur Capharnaum. Statim sabbatis ingressus congregationem, docebat.
22
Stupebant [homines] super doctrina eius: erat enim docens eos ut potestatem
habens, et non uti scribae.
23
Statim erat in congregatione eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit
24
dicens: ‘Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perditum nos? Scio,
quis sis: Sanctus Dei’.
25
Comminatus est ei Iesus dicens: ‘Obmutesce et exi ex [hoc] homine!’.
26
Cum discerpisset eum spiritus immundus et exclamavisset voce magna, exivit
ex eo.
27
Mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: ‘Quidnam est hoc?
Doctrina nova cum potestate; etiam spiritibus immundis imperat, et
oboediunt ei’.
28
Processit rumor eius statim ubique in omnem circumstantem regionem
Galilaeae.
29
Statim egressi e congregatione venerunt in domum Simonis et Andreae cum
Iacobo et Ioanne.
30
Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa.
31
Ut accessit, elevavit eam prehensa manu; et dimisit eam febris et
ministrabat eis.
32
Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male
habentes et daemonia habentes;
33
et erat omnis civitas congregata ad ianuam.
34
Curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit
nec sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum.
35
Diluculo, valde mane cum surrexisset, egressus est et abiit in desertum
locum ibique orabat.
36
Persecutus est eum Simon et ei, qui cum illo erant;
37
et invenerunt eum et dicunt ei: ‘Omnes quaerunt te!’.
38
Dicit illis: ‘Eamus alio, in proximos vicos, ut etiam ibi depraedicem: ad
hoc enim veni [perficiendum]’.
39
Venit praedicans in congregationibus eorum per omnem Galilaeam et daemonia
eiciens.
40
Venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: ‘Si vis,
potes me mundare’.
41
Miseritus extensa manu sua tetigit eum et dicit illi: ‘Volo, mundare!’;
42
et statim discessit ab eo lepra et mundatus est.
43
Infremuit in eum statimque eiecit eum
44
et dicit ei: ‘Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti
et offer pro emundatione tua ea, quae praecepit Moyses, in testimonium
illis’.
45
Ille vero egressus coepit praedicare multum et diffamare verbum, ita ut
[Iesus] iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in
desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique.
Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM