Britannia iam in antiquitate studium separationis patefecit nec semel hoc
    constat accidisse. Cum esset sub imperio Romanorum ab anno XLIII p. Chr.n.,
    anno CCLIX se adiungit sociam imperio Galliarum ab usurpatore Postumo
    indicto qui a Gallieno defecerat, quamquam anno CCLXXIV imperator
    Aurelianus iterum Britanniam cum ceteris territoriis Romanis coniunxit. Sed
    anno CCXC vera secessio facta est qua regnum Britannorum per nonnullos
    annos cum suis legibus exstiterit.
    Imperator Maximianus, collega Diocletiani, ante biennium, subactis bagaudis
    ( i.e. agricolis) Gallicis repulsisque Germanis, classem ad bellandum
contra freti Britannici piratas paraverat, apud portum Gesoriacum    (Boulogne) positam. Praefectus classis M. Aurelius Valerius
    Carausius Batavus creatus est: magna calliditate usus, simulque avaritia
    motus rationem belli victuram excogitavit. Cum securi piratae profecti
    essent, incursionibus confectis, in reditu eos praedae onustos, iam
    remissos, aggrediebatur. Brevi tempore manifestum fuit eius interesse ut
    locupletaretur potius quam rem Romanam reficeret. Tum Maximianus ei
    imperium ademit capitisque damnavit, sed Carausius supplicium effugit et
    contumax cum classe in Britanniam se contulit ubi, liberator marium
    acceptus, rerum potitus est, quasi regnum suum haberet.
    Cum triumphum sibi ipse egisset anno CCXC, praesidia auxit apud finem
    Septentrionalem contra Caledones et secundum litora orientis et
    meridionalis solis usque ad insulam Vectem (Wight), qua re
    Maximianus eum illic remotum manere maluit , praesertim cum opus esset
    barbaros partis septentrionalis cohibere. Quoad piratas, reddidit socios et
    nautas conscripsit, eorum vestitu indutus. Ceterum Restitutorem Romae se
    praebuit, favens moribus Romanis, iam diu immissis, inter subiectos. Tres
    legiones Romanas in insula constitutas honoravit et beneficiis affecit
    simulque aliis alibi profuit. Sibi tutelam Iovis, Martis, Minervae et
    maxime Nectuni vindicavit. Unus inscripsit in nummo quandam sententiam
    Vergili: “Exspectate veni”. Tam impudenter se gessit ut nummum cum imagine
    “trium fratrum”signaverit, cum ipse tertium imperatorem  cum Diocletiano et
    Maximiano se ostenderet .
    Constantio Cloro, patri Constantini, qui Maximiano successurus erat,
    mandatum est ut seditiosum subigeret. Ille potitus est portu Gesoriaco,
    quod a Carausio tenebatur; quae res adeo eius auctoritatem concussit ut
    Allectus , praefectus praetorii, dominum necaverit . Hic tamen brevi
    tempore a Constantio Cloro victus est. Post decem annos imperium
Britanniarum finem habuit.    Sumptum ab actis italicis Archeo, n.385, mense Martio, 2017
 Scripsit Lydia Ariminensis