Emineti in scholarium, Graziolo de Bambaglioli: [Di quella umile …] Monstrat Aligherii quod iste talis princeps iustitie, successurus in spetiali regioni Italie, que Italia est humilis per peccatum, hoc est ad ista vitiosa delapsa, “eam” purgabit a vitiis et illam per veritatis et iustitie semitam in tranquillitate disponetet et constituet in salute.
Ita enim, Pietro di Dante: Et quia illa Italia plus aliis provinciis occupata est guerris et tyrannis, ideo salus erit potissima humilis et abiecte Italie.
Ex significatione [per cui morì la vergine Camilla] Benvenuto: Per hoc signanter explicat quod loquitur de illa parte Italie ubi est Roma; manifestum enim quod Camilla, et isti nominati, et alii multi mortui sunt pro parte predicta, et manifestissimum est quod Roma maxime indiget reparatione que quodammodo matrona potens, regina urbium, nunc proh dolor! pro magma parte est serva et sclava omnium; et de humilem adiectivum [umile …] Et dicitur Italia humilis, idest plana vel mollis, pinguis, suavis, fertilis, mitis, dulcis, tractabilis … de cuius laudibus et prerogativis dicam plene Purg. cap. VI, et alibi sepe.
Sed ad expositionem ponit Serravalle: Dicunt aliqui quod hic Aligherii loquitur ironice , …quia in Italia est valde superba gens … Alii dicunt, quod Aligherii dicens Italiam humilem, hoc dicit quia … est multum humiliata sub tirampnis subiugata et subpedita: hec secunda opinio fuit filii Dantis, quam non credo fuisse Dantis. Aliqui dicunt humilis … idest fertilis, suavis, palpabilis, abundans. Unde Dantis hoc sentit Eneide III 521 sgg.:
Iamque rubescebat stellis Aurora fagatis,
cum procul obscuros colles humilemque videmus
Italiam …
Virgilius cum Dante per umilem Italiam animo nexum.
Eneide v. 442: divinosque lacus et Averna sonantia silvis.
“ vv. 834 sgg.:
Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,
utque est nomen erit; commixti corpore tantum
subsident Teucri, morem ritusque sacrorum
adiciam, faciamque omnis uno ore Latinos.
Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget …
Dantes cogitavit Italiae necnon locorum unum gente. Sicut in Epistola ad Italiae finem vocare Cardinalium in Conclavi (Carpentras 1314): … pro Sponsa Christi, pro sede Sponse que Roma est, pro Italia nostra et, ut plenium dicam, pro tota civitate peregrinante in terris … (Ep. XI 26).
Quod De vulgari eloquentia, I XVI 3 sg.:
… in quantum ut homines latini agimus, quidam habemus simplicissima signa, et morum et habituum et locutionis, quibus latine actiones ponderantur et mensurantur. Que quidem nobilissima sunt earum que Latinorum sunt actiones, hec nullius civitatis Italie propria sunt et in omnibus comunia sunt: inter que nunc potest illud discerni vulgare quod superius venabamur, quod in qualibet redolet civitate nec cubat in ulla.
Et Dantes quoque videt in Ecclesia sua cómmodis temporálibus in Mon. II XI 1:
nec miseret eos pauperum Christi, quibus non solum defraudatio fit in ecclesiarum proventibus, quin ymo patrimonia ipsa cotidie rapiuntur, et depauperatur Ecclesia …
quorum patrimonia sunt Ecclesie facultates.
Et in Mon. III X 17: poterat et vicarius Dei recipere non tanquam possessor, sed tanquam fructuum pro Ecclesia pro Christi pauperibus dispensator: quod apostolos fecisse non ignoratur. Et Par. XII 88 sgg. (S. Domenico):
“Non decimas, que sunt pauperum Dei, Addimandò”.
Dante putaverunt ideam de restauratione ecclesiae ad amorem rei publicae et socialis irae intelligatur paupertas. Haec idea de significatione consociata humilem Italiam.
Scripsit Johannes Teresi
|
|