Annus
2 0 1 7


GEORGIUS BUSH IMAGINES MILITUM PICTAS EDIT

Georgius Bush, postquam a re publica in otium recessit, arti pingendi se dedit. Qui nuperrime librum edidit, in quo imagines a se ipso pictae militum graviter afflictorum continentur, qui post impetum III.Id.Sept. anno MMI factum in Afghania et Iraquia militaverunt. Hoc libro, qui “Imagines Virtutis” inscribitur, praeses velut summus imperator militibus Americanis honorem tribuere vult.

Bush numquam dolebat, quod Afghanis, deinde Iraquianis bellum intulerat, in quo plura centena milia civium perierunt. Sed aperte “feminas virosque eximios” laudavit, qui , cum iussa eius exsequerentur, vulnerati sunt.

Quid lucri ex libro vendito fecisset, arbitrio permissum iri dicunt instituti, quod ab illo appellatum est (George W. Bush Presidential Center). Cui instituto praecipue id est curae, ut veterani in consuetudinem vitae civilis veniant.

Omnes veteranos a se pictos Georgius Bush ipse convenit. Qui verbis imaginibus adiectis de suo cuiusque fato narrat.

Cum in otium recesserit, Bush rarissime in publicum prodire solet. Qui procul ab hominum consuetudine cum Laura uxore in urbe Dallas vitam agit otiosam. Ibi pingere didicit, cum audisset, quanto gaudio ea res Winstonium Churchill olim explevisset.

Anno MMXIV primum imagines a se pictas in medium protulit , cum gubernatores rerum publicarum depinxisset, quos praeses cognoverat.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae