Annus
2 0 1 7


SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (

SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (XI)

Impressis Iesu vulneribus, frater Franciscus precans in monte Alvernae, cum Christo iam cruci confixus tam carne quam spiritu, non solum amoris incendio sursum agebatur ad Deum, sed etiam fervore de fidelibus salvandis transfixus, cum crucifixo Iesu salutem eorum sitiebat. Quia propter crescentes in pedibus clavos ambulare non poterat, volebat corpus suum languidum per urbes vehi et castella, quia flagrabat desiderio ad humilitatis redire primordia, ut leprosis denuo ministraret et extenuatum corpus revocaret ad pristinam servitutem.

Proponebat, Christo duce, se facturum ingentia, et fatiscentibus quidem membris, verum spiritu fortis et fervidus, novo certamine se sperabat de hoste relaturum victoriam. Ut autem illi cumulus meritorum accresceret, quae omnia vere patientia consummat, Dei permissu coepit infirmitatibus variis laborare tam graviter, ut doloribus per singula membra diffusis et fere consumptis iam carnibus, sola videretur cutis haerere ossibus. Cum duris corporis angeretur doloribus, poenales illas angustias non poenas, sed sorores suas esse dicebat et tantas in eis tolerandis laeta Deo laudes referebat et gratias, ut videretur assistentibus ei fratribus quasi Paulum aspicere vel Iob imperturbabilem.

Ille vero transitum suum longe ante praesciverat, et die obitus imminente, dixit fratribus sui corporis tabernaculum proxime deponendum, quemadmodum sibi esset monstratum a Christo. Biennio ab impressis sacris vulneribus, anno ab eius conversione vigesimo, ad Sanctam Mariam in Portiuncula se deferri poposcit, ut ubi per Virginem Matrem Dei spiritum conceperat perfectionis et gratiae, ibi morti cum obviavisset, ab bravium perveniret praemii aeterni. Perductus autem ad illud locum, ut

monstraret, nihil sibi esse commune cum mundo, super nudam terram se nudum deposuit. Sic iacens, manu sinistra dextri lateris vulnus, ne videretur, obtexit et facie serena solito more levata in coelum, magnificare coepit Altissimum, quod expeditus ab omnibus, liber iam transiret ad eum.

Hora denique sui transitus iam instante, voluit omnes fratres eius loci ad se vocari et eos consolatoriis verbis pro sua morte demulcens, paterno affectu ad divinum est hortatus amorem. Possessionem quoque paupertatis et pacis hereditaria illis successione relinquens et legans, ut se ad aeterna protenderent et contra mundi huius munirent pericula, vigilanter admonuit et ad crucifixi Iesu perfecte sectanda vestigia, omni qua potuit efficacia sermonis induxit. Circumsedentibus vero filiis coram patriarcha paupere – cuius iam caligaverant oculi, non senectute, sed lacrimis – vir sanctus caecutiens et morti iam proximus extendit super eos manus in modum crucis, brachiis cancellatis, ideo quod hoc signum semper amabat, et omnibus fratribus, tam praesentibus quam absentibus, benedixit Crucifixi virtute et nomine.

Post haec Evangelium secundum Ioannem ab illo loco: „Ante diem festum Paschae” (Io 13, 1), sibi legi poposcit, ut in illo vocem eius Dilecti pulsantis audiret, a quo solus eum iam paries carnis disiungebat. Tandem cunctis in illo completis arcanis, precans vir sanctus obdormivit in Domino, et anima eius, carne soluta in aeternae claritatis gurgitem absorpta est. Eadem hora unus e fratribus et discipulis eius, vir certe sanctitate famosus, animam illam felicem conspexit sub specie stellae fulgidae, a candida subvectam nubecula, in coelum tramite recto conscendere, utpote quae conscientiae candore nitescens et meritis refulgens, tam efficaciter sursum ferebatur affluentia gratiarum et deiformitate virtutum, ut a visione caelestis lucis et gloriae nec modicum retardari valeret.

Minister quoque fratrum in provincia Neapolitana, Augustinus nomine, vir Deo carus, in hora ultima positus, cum iam diu perdidisset loquelam, audientibus eis qui adstabant, subito clamavit et dixit: „Exspecta me, Pater, exspecta! Ecce, iam vado tecum!”. Quaerentibus autem fratribus et mirantibus, cui sic loqueretur, sanctum Franciscum euntem in coelum se videre asseruit, et hoc dicto statim etiam ipse feliciter quievit. Eodem quoque tempore episcopus Assisinas ad locum Sancti Michaëlis, qui ad montem Garganum perrexerat, frater Franciscus apparens, mundum se dixit relinquere et ad coelum exsultans transire. Mane cum surexisset episcopus sociis narravit ea quae viderat, et Assisium cum redisset, comperit, ea hora, quae sibi per visionem innotuerat, Franciscum ex hac vita migrasse.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae