Non semper quod innovatur in novis rebus inventis constat; innovatio
interdum efficit ut quaestiones expediantur ratione et via temporis
praeteriti adhibitis quae in eiusmodi condicionibus suo munere optime
functae sunt.
Societas pptArt, fortiter innovativa, linguam Latinam delegit,
quae sermo communis Europaeus fuit ab imperio Romanorum usque ad XVIII
saeculum, ut communicationem internationalem cum emptoribus et
mercatoribus faciliorem redderet: specimen ad nomina inscribenda et
catalogus mercatorius Anglice et Latine ambo propositi sunt.
Societas mercatoria pptArt est prima in toto orbe structura artis
interretialis permutationis et commercii, quć Anglice crowdsourcing
nominatur (ex crowd, “turba” et outsourcing “opera locata”). Hćc
structura paradigma novum negotii est quć opera arte facta committere
ubicumque concedit. Per hanc structuram, societas pptArt mandat ut
artifices certatim opus arte factum excogitent et ad effectum
perducant. pptArt® distinguit et renovat
condiciones mercatorias de signis et donis, conficiendo ad hoc res
pretiosas ab artifice excogitatas secundum definitam necessitatem
societatis: vera opera ad artem facta parvo numero, quć pulchra et
colligenda sunt ut possint iam societatis diuturnam et validam
relinquere.
“Conversio documentorum in plures sermones usui est ex consuetudine
societatibus velut Ordini Nationum Unitarum vel Consilio Europaeo –
inquit Luca Desiata, fundator
societatis pptArt – sed novae domui mercatoriae difficilior.
Cogitatio lingua Latina utendi exorta est in ambitu propositi acti cum
Ordine Nationum Unitarum pro Expositione Universali anni 2015 ( Expo 2015), cum documentorum petitionum maxima pars a
nationibus veniret quarum linguae recentioris aetatis a sermone Latino
deductae essent.
Cum propositum confectum esset, cogitatio nobis prudens visa est, qua
re eam experiri constitutum est. Res tamen unam difficultatem habuit in
vocibus Latinis eligendis quae statim intelligi possent: exempli
gratia, consilia pro tua societate, accedere ad novas venditiones,
catalogus, etc. Deinde linguam Latinam faciliorem communicationem etiam
cum Europae emptoribus reddere posse animadvertimus; nam
catalogus Anglice scriptus, exempli causa, Francogalliae non aptus est.
Quapropter statutum est catalogum duplice sermone edere: Anglice pro
Britannia, nationibus Europae Septentrionalis aliisque assuetis ad
linguam Anglicam adhibendam ; Latine pro Italia, Francogallia et
Hispania. Lingua Ciceronis universalitatem artis significationis confirmat quae
omnes terminos geographicos et quodvis linguarum saeptum superat,
operum artificum imaginibus communicans. Sermo Latinus alium commodum
praebet, cum lumen urbanitatis, elegantiae et memoriae ex nostrorum
emptorum genere revocet".
Certamen sane iucundum fuit, cum conversio verborum nostrae aetatis de
arte novisque materiis suscipienda esset, velut de vitrio plexico (plexiglass), quod tempore antiquo abesset. Sententia
optime conversa sine dubio est “Quod habere necesse est” (must have).