TOTUS ORBIS EST FABULA
TOTUS ORBIS EST FABULA!
VICUS GERMANICUS PUELLAE CUCCULO RUBRO
Potes cognoscere istam lepidam puellulam? Non sumus in fabula: illa, quam vides in carne et ossis, est dulcis nepticula "Cucculo Rubro", quae, domo exitura, fert aviae aegrotae crustula et fructus.
Est ecce parvus vicus elforum, qui in parvis domibus instar fungorum lixinum curant et edunt felices.
In platea fori, ubi Iacopum et Wiligelmum olim pueros ludere et iocari possumus imaginari, nuper extructa est "Fons fabularum". At si vultis alia cognoscere de vita operibusque, in Museo fratribus dicato, sito in magnifico palatio more Rinascimentali, possunt spectari libri, manuscripta, tabulae pictae et res variae, necnon carthulae postales cum imaginibus plerorumque fabularum.
At nunc in Italiam volitemus, apud Pistoiam, ubi "antiquum amicum " praesto conveniemus!
In parva urbe Pescia, ubi natus est Carolus Lorenzini, est mirus vicus eius filiolo dicatus, puero ficto scilicet , ex charta et phantasia, sed lepido et vero, quamvis esset semper vivus.
Loquimur de Pinoculo, pupulo ligneo simillimo puerunculo. In vico, de quo diximus, vivere cum eo potes res gestas mirificas: Fatam Caeruleam, Locustam loquentem, mitem Iapetum cum Magistro Ceraso (ex foliis aut e marmore, scilicet ) ex areis te salutant, postquam transire debebis inter vigilis severi crura.
Et ecce Felis et Vulpes, non iam periculosae, et sapiens Locusta, quae non iam habet vocem. Et postremo, in fauces "Grandis Ceti"!
At nullus timor: monstrum non edit sed dormit sciscitans somno haud levi!
Curaverunt: Bracuta Mariagratia, Lucia Mattera (graphica et revisio)
II B Classici Lycaei Sancti Angeli Langobardorum (AB)
Scripsit Bracuta Mariagratia, Lucia Mattera
|