Mors mortuo
Mors mortuo!
Causa intenta cadaveri excellenti:
cum Formosus pontifex capite damnatus est.
Horridissimum iudicium in tempore diu nuncupato (partim iure) "Saecula obscura": abfuit ratio, nulla humanitas necnon religio. Loquimur de papa Formoso, primo et unico homine ad mortem post mortem damnato (etsi postea sanctificato).
At qui eventus fuerint iudicii causa, est in primis explanandum.
In Februario anno DCCCXCVII pontifex Stephanus VI, odio adductus contra priorem papam Formosum, qui eiuraverat gentem Spoleti, cum praeterea vocavisset in Italiam Arnolphum, Germanicum regem et exercitum alienum, iussit agi iudicium "post-mortem" adversum iam vita defunctum pontificem.
Ergo fuit "synodus cadaveris", ut in chronicis, non sine horrore, nuncupatus est et traditus ad memoriam.
In eo absurdo ac horribili spectaculo Stephanus ipse, in accusando, sibi adtribuit partem praecipuam.
Formosi corpus, post inhumationem, positum erat in solio "sacratis vestimentis"; in eius capite signa videbantur spinarum orientalis acanti; ob odorem nauseabundum, quamvis incenso diffuso, inspirare nihilominus licet. Cadaver ipse rogatum est de gravibus culpis sibi olim adtributis ab Iohanne ViII pontifice (in primis, incerta societas cum Arnolpho ad principes Spoletinae gentis privandos potestate). Sunt aliqui qui dicant cadaver ipsum respondere voce oscura, rauca et fusca quamsi a mortuorum proveniret mundo ; aliqui autem testantur diaconum quemdam,terrore rigentem, pro eo vix loqui voce incerta.
Ergo, Stephani unius sententia, statutum est Formosum indignum ("fuisse" fortasse at profecto non "futuram esse") pontificatu: ille deponeretur publice, omnes eius actiones omnino abrogarentur, omnia imperata in perpetuum solverentur!
Interim illud cadaver, impurum, utpote a diabolo corruptum, quam primum auferendum erat ab omnium visu. Itaque, corpus, rabie iam scissum, est tractum per triduum, per flumen Tiberim, usque se haereret in ora apud Ostiam.
Ibi monachus quidam (qui omnia in somno viderat) cadaver abstulit abditumque ad se tenuit. Theodoris pontificis consensu, reliquia miseri corporis sepulta sunt in Cathedrali Sancto Petro dicata, inter tumulos Apostolorum. Multum immo non abfuit quin sanctus (vel beatus saltem) publice proclamaretur! Itaque mortuus ad Inferos damnatus habuit (serius) "suos sanctos Paradisi"!
Scripsit Antonius Forgione, Garganus Alexander et Lucia Mattera
|