DE LINGUA LATINA MERCATORIA
DE LINGUA LATINA MERCATORIA
Congressus studiorum - Lingua Latina mercatoria
Societas culturalis “Leonardus”, quae sedem habet in Italia, proponit atque
parat congressus studiorum quorum materia est “Lingua Latina mercatoria
(Business Latin) – voces locutionesque pro negotiorum gestoribus huius
aetatis”.
Primus coetus paratus est die 28 mense Maio 2016 apud magnificam aulam
“Lazzaroni” Romae auxilio societatis culturalis “Acem” gestorum negotiorum
sectoris energiae.
Interfuerunt 40 gestores negotiorum. Professores fuerunt Lucas Cupidus
(nomine vulgari Luca Desiata, fundator et curator periodici aenigmatum
Latinorum “Hebdomada Aenigmatum” et administrator delegatus societatis
“Sogin”), Daniel Gallagher (princeps ministerii Vaticani studiorum
Latinorum et curator imaginis “twitter” Pontificis), Gianluca Sinibaldi
(creator applicationis informaticae “Lvdvs” quae linguam Latinam ludendo
docet) et Marica Ascione (professor linguae Latinae). Franciscus Rutelli,
qui ab anno 1993 usque ad annum 2001 magister urbis Romae et ab anno 2006
usque ad annum 2008 minister cultus humani fuerat, congressum aperuit
sermone per medium electronicum visivum vulgato.
Exitus huius primi experimenti demonstrat magnam curam de lingua Latina non
deesse si haec proposita est in forma idonea.
Scripsit Lucas Cupidus
|