Annus
2 0 1 7


SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (

SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (X)

Frater Franciscus, biennio antequam spiritum redderet coelo, cum in loco excelso seorsum, qui Mons Alvernae dicitur, quadragenarium ad honorem Archangeli Michaëlis ieiunium coepisset, supernae contemplationis dulcedine abundantius solito perfusus et coelestium desideriorum ardentiore flamma succensus, supernarum coepit immissionum cumulatius dona sentire. Cum desideriorum ardoribus sursum ageretur in Deum, et compassiva affectus teneritudine in eum transformaretur, cui ex caritate nimia crucifigi complacuit: quodam mane circa festum Exaltationis sanctae Crucis in latere montis precans, vidit quasi speciem unius Seraph sex alas tam fulgidas quam ignitas habentem e caelo descendere. Qui volatu celerrimo ad aëris locum viro Dei propinquum perveniens, non solum alatus, sed etiam crucifixus apparuit, manus quidem et pedes habens extensos et cruci affixos, alas vero sic miro modo hinc inde dispositas, ut duas supra caput erigeret, duas ad volandum extenderet, duabus autem reliquis totum corpus circumplectens velaret.

Hoc videns, vehementer obstupuit mixtumque dolori gaudium mens eius incurrit, dum et in gratioso Christi aspectu sibi tam mirabiliter quam familiariter apparentis eximiam quandam concipiebat laetitiam, et dira conspecta crucis affixio eius animam compassivi doloris gladio transibat. Intellexit quidem, eo docente intra, qui apparebat extra, quamvis passionis infirmitas cum immortalitate spiritus non conveniret, ideo tamen talis visionem esse eius praesentatam conspectui, uti cognosceret, se non per oblationem carnis, sed per incendium mentis totum in Christi Iesu crucifixi imaginem transformandum.

Disparens autem visio post familiare colloquium, mentem eius inflammavit ardore, carnem vero cum Iesu conformi extra signavit effigie, tamquam si ad ignis virtutem sigillativa

quaedam esset impressio secuta. Statim in manibus eius et pedibus apparere coeperunt signa clavorum, eorum capitibus quidem in interiore parte manuum et superiore pedum apparentibus, eorum autem acuminibus exsistentibus ex adverso. Clavorum capita in manibus et pedibus erant rotunda et nigra, ipsa vero acumina oblonga, retorta et repercussa, quae de ipsa carne surgentia, carnem reliquam excedebant. Repercussio vero clavorum sub pedibus adeo prominens erat et extra protensa, ut non solum plantas solo libere applicari non sineret, sed etiam intra curvationem eorum arcualem acuminum facile immitti posset digitus, sicut testati sunt ei, qui oculis propriis conspexerant. Dextrum quoque latus quasi lancea transfixum rubra cicatrice obductum erat, quod saepe sanguinem effundens, tunicam et femoralia in tanta copia respergebat, ut postea fratres ea lavantes pro tempore adverterent, sicut in manibus et pedibus, ita in latere Franciscum habere impressam imaginem Crucifixi.

Ratus autem Franciscus stigmata carni tam luculenter impressa socios familiares latere non posse, timens nihilominus publicare secretum Domini, admodum angebatur, utrum hoc illis diceret, an taceret. Compulsus tandem conscientiae stimulo, quibusdam e fratribus intimioribus sibi cum multo timore seriem retulit visionis praefatae, addens eum, qui sibi apparuerat, dixisse aliqua, quae ipse numquam, cum viveret, ulli homini esset aperturus. – Postquam Christi amor in eandem imaginem transformavit amantem, adveniente solemnitate archangeli Michaëlis, descendit Franciscus de monte, secum ferens Crucifixi effigiem, non in tabulis lapideis vel ligneis manu figuratam artificis, sed in carneis membris descriptam Dei vivi digito.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae