Priore die Martis id est a.d. VI Kal. Oct. Rex Salman dominus Arabiae
    Sauditae decrevit ut feminis regere autocineta liceret quod adhuc vetitum
    esset. Quae coercitio indicium mulierum condicionis in regno Arabico
    reputabatur.
    In actis diurnis Francogallicis q.t.e.“Mundus” scriptum est post aliquot
    horas a decreto edito, XV fere feminas pugnantes de re, quae antea ab
    administro negotiis internis praeposito ob certamen convocatae essent, a
    quadam auctoritate telephonice monitas esse. Tres earum diurnariis actorum
    Francogalliae enuntiaverunt virum minacem per telephonium sibi imperavisse
    ne ulli de facultate habita loquerentur neve quicquam in retia socialia
    ederent. Aliter infausta sibi futura esse.
    Quae minarum causa est? Non affirmandum esse feminas ius pugnando
    consecutas esse, sed credendum benevolentiam regis hoc concessisse. Nam
    solum illas administrationi faventes loqui posse. Timor est ne haec
    facultas aliis novis rebus, multis instantibus, portam aperiat.
 Scripsit Lydia Ariminensis