MONACHII - Viis frequentibus Monachii lassatus, Beniamin David ad negotium natando coepit ire.
Vir torosus, qui apud quandam tabernam germanicam (Theodisce: “Biergärten”) laborat, nunc vestimenta in manticam (quae aquam repellit) ponit, synthesin ad natandum induit, et in flumen Isarum illabitur.
“(Iter) pulchre refectorium atque modus celerissimus,” inquit Beniamin.
“Antea, birota, raeda, coenautocineto, vel pede vectus sum; his autem modis plus temporis requiritur. Hodie amnis potentior erat itaque sola duodecim minuta mihi satis fuerunt ad iter perfectum,” inquit.
Hieme autem flumen quod iuxta medium capitis Bavarianensis fluit frigescere potest.
“Plerumque aestate hoc facio; paulum muricidus sum, sed hieme fieri potest ut quo casu synthesin ad natandum longiorem habeam,” inquit.