Annus
2 0 1 7


Si Deus est, unde malum?

Multi se interrogant de mali praesentia in mundo, alii, huic innixi, confutare conentur existentiam Dei, alii contra maioribus viribus Deum precantur.


Quo melius explanare possim, utar notionibus philosophis propriis, at sat facile erit intellectu.
In primis dicendum est malum in mundo secundum entis veritatem non extare, nam non fieri potest ut admittamus Deum, optimum omnium, malum creasse nec malum supremo superius esse, ut Augustinus monet.
Unde ergo malum?
Malum nihil aliud est nisi boni privatio. Cum malum commitit, homo quidem libertate donata praeditus bonum minus eligit quod scilicet privatio corruptioque boni est et illi prae peccato originali contingit ut nequeat agnoscere lucide summum Bonum, cum natura deficienti sit.
Hoc peccatum, a progenie in progenies propagatur. Itaque, quamvis cum Freud assentiri saepe haesitem, admittere cogor hoc quod infans, modo natus, natura atque ingenio malo pravoque, mostrans nimium studium suimet ipsius quod videlicet augebitur, cum adoleverit. Attende animum ad illos pueros nimio amore parentum curruptos et, ut ita dicam, non ad veram vitam condocefactos, nunc adulti quales sunt?

Quid significat ad virtutem educare? Educatio nullo modo ponit se contra naturam hominum, immo vero auxilium praebet ut virtutes colantur et magnificentur mirum in modum, quae aliter nequaquam florerent atque emergerent. Ad virtutem instruere sibi vult educare requisitis et aliorum necessitatibus, quia, ut bene et probe scis, extat vinculum quoddam inter nos homines natura eadem deficienti prorsus natum. Quod honorare et tueri appellatur humanitas. Educatio vel paideia igitur, de qua supra diximus, per magistrum vel praesertim doloris morbique experientias disci potest. Quae cum ita sint, homo malum committit, quoniam ob peccatum originale natura malus est, sed emendari potest, immo debet, per paideiam quae una ad virtutem et bonum informare quit.

Scripsit Thomas Pedemontanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae