Kristi Loyall
Quaedam femina cuius pes et cruris pars (sub genu) ob cancerem amputati sunt, pedis (revera, ossi) sui photographema in situ interretiali nomine Instagram quotidie ponit.
Pede amputato, Kristi Loyall, quae in Oclahoma incolit, medicum vulnerarium (surgeon) poposcit ut pedem suum habeat. Adsensit. Tum pedem sectum dimisit ut (horribile dictu) degluberetur.
Nunc, Kristi ossa sua secum quotidie fert et photographema in Instagram sub titulo “One Foot Wander”, vel, forsitan Latine, “Vagus Pes”, ponit.
Pes suus iam plus quam 4.800 adseclas habet!
Prius Kristi torporem in digito minimo animadvertit. Inter annos MMXI et MMXIV, torpor progressus est et simul magnam afflictionem sentire coepit
Posthac afflictio somnum suum afficere coepit et anno MMXV molem in pedem dextrum adnotavit. Tandem moles ab medico suo cancerata esse declarata est.
a.d. x Idus Maias MMXVI eius pes amputatus est ne cancer augeat.
Cum cancer pedem abstulisset, videlicet non leporem removere poterat!
Scripsit Stephanus Rex
|