De discordiis ex certamine suffragatorio Turcorum ortis
De discordiis ex certamine suffragatorio Turcorum ortis
Mevlüt Cavusoglu, minister Turcus rerum externarum, Germanos , qui
prohibuissent, ne orationes in terra sua haberentur, quae ad suffragia
Turcica pertinerent, cum Nazistis comparavit. Simul affirmavit, quanti
momenti rationes, quas Turci cum Germanis haberent, sibi essent.
Cavusoglu, cum nonnulli ministri Turci praesidii causa orationes habere
vetiti essent, « non est ferendum », inquit, « populares nostros ita
opprimi. Num sic amici tractantur?” Germanos consilio ac ratione populum
contra conventus Turcorum incitare; ne illi Turcos de iuribus humanis et de
democratia docerent.
Priusquam Cavusoglu locutus est, circiter XXXL asseclae factionis AKP eo
convenerunt, deinde XXL homines iis reclamantes et DCCCL custodes publici.
Antea Cavusoglu, cum Hammaburgi orationem habere vellet, a magistratibus
prohibitus est, ne in publicum prodiret, quod praesidium a periculo
incendii non praestaretur.
Interim Angela Merkel, cancellaria foederalis, cives monuit, ut aequo animo
discordias illas ferrent. Prudentiae non esse Turcos propter ius dicendi
minutum vituperari, si Germani ipsi idem ius minuere vellent.
A.d.XVI.Kal. Mai. circiter XIV centena milia Turcorum, qui sunt in
Germania, de potestate praesidis augenda suffragia ferent. Thomas de
Maiziere, minister foederalis rerum internarum, dixisse fertur praesidem
Erdogan homines consilio sollicitare, ut plures Turci suffragiis
interessent. E quibus si Erdogan victor exisset, fore, ut legati ad
conventum nationalem minus valerent.
Volfgangus Schäuble, minister aerarii, praesidem Turcum monuit, ut de
verbis infandis, quibus aetatem Nazistarum significasset, se excusaret.
Omnium id interesse, ne res aequo magis ingravesceret. Sed tolerari non
posse quemquam hoc modo de Germania loqui.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|