Annus
2 0 1 7


Montenegrini Russos coniurationis factae insimulant

Montenegrini Russos coniurationis factae insimulant

Cum Montenigrini Russos coniurationis insimulavissent, qua mense Octobri Milo Djukanovic deiceretur, qui tunc primus minister fuit, Russi omnia crimina a se reiecerunt. Quae Demetrius Peskow pro praeside locutus absurda appellavit, cum omni argumento carerent. Russos rebus internis Montenigrinis se non immiscere.

Milivoius Katnic accusator publicus die Solis dixerat regimen Russum partem coniurationis fuisse, ut Milone Djukanovic deiecto quidam ex factione opposita rerum potiretur, qui prohiberet, ne res publica Montenigrina foederi militari NATO se adiungeret. „pro certo nunc habemus“, inquit, „ nonnullos magistratus Russos coniurationis participes fuisse.“ Russiae esse eam rem patefacere.

Legatis ad conventum nationalem creatis factio democratica-socialis, cui Djukanovic praefuit, victrix e suffragiis exiit. Eo ipso die XX Serbi comprehensi sunt, quod insidias Djukanovicio paravissent novisque rebus studuissent. Sed factio opposita persuasum habet Djukanovicium rem finxisse, ut potestatem retineret, quam plus viginti annos obtinuerat. Tamen post suffragia mense Octobri habita Dusko Markovic, familiaris eius, in locum eius successit.

Moderatores Montenigrini contendunt, ut res publica sua et Unioni Europaeae et NATOni se adiungat, quod Russi quidem moleste ferunt.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae