Robotoribus vectigalia sint solvenda?
Robotoribus vectigalia sint solvenda?
Fieri
potest, ut anno 2023 dimidia pars munerum hodiernorum in terris
Occidentalibus non ab hominibus sed robotoribus sint exercenda.
Ita docet prognosis Oxfoniana anno 2013 divulgata, ex McKinseyana
autem analysi (a. 2015) patet iam hodie technologice fieri potest,
ut statim labor 45% opificum totius mundi robotoribus detur.
Industriae,
quibus id periculum(?) maxime minitatur, sunt: telemercatura,
ratiocinum necnon multa genera servitiorum. Secundum
investigationem peritorum societatis PwC (a. 2016), fuci (Anglice drones)
iam nunc capaces sunt munera exarare in agricultura et industria
infrastructurali valoris 126 miliardorum $ per annum.
Miliardarius
omnium divitissimus Bill Gates modo proposuit, ut robotores
quoque vectigalia solvant e lucro, quod quasi adepti sint. Id est,
vectigalia haec debeant esse solvenda aut a robotorum
fabricatoribus aut his, qui iis utuntur. Gates suadet ut hoc
modo accepta pecunia adiuvet professiones adhuc a robotoribus e
parte saltem intactas, ut munus magistrorum, nosocomarum aut
horum, qui de senibus curant.
Scripsit Iconoclastes
|