Annus
2 0 1 7


Templum samanisticum in Polonia repertum

Templum samanisticum in Polonia repertum

Archaeologi invenerunt in partem Poloniae, quae ad boream ac ortum Solis spectat, prope hodiernum lacum Świdwie, locum, qui ante abhinc 9.000 annorum verisimiliter fuit templum samanarum.

Loco huic adest inter alia circulus 6 metris in diametro cum trapezoidali intus structura palorum lapidumque aequa distantia a se remotorum. Alia structura e lignis taxi facta imaginem reddit constellationis Ursa Major.

Insuper adesse huic loco collectionem lapidum pervariorum, habentur hic inter alia gneissum, petra arenaria, arena quarzica, granitum, dioritum, syenitum cum rarissimo syenito viride necnon marmor rubrum Pomeranium. Maxime tamen archaeologi mirati sunt hic inventum esse electrum nigrum, pumicem ac petram vulcanicam.

Ut explanat inventor loci, professor Thaddaeus Galiński Universitatis Studiorum Lodziensis: Nulla adhuc nobis nota collectio lapidum aevi Mesolithici tam ampla exstabat. (…) Hi lapides non sunt locales, sed importatae e terris remotis. Ex. gr. corneanum, cuius proximi fontes sunt in Montibus Giganteis (vulgo Karkonosze, iugum montium in fine Polono-Bohemico) aut in Hercynia Silva (Harz).

Professor Galiński putat hunc locum templum gentis cuiusdam a samanis ductae fuisse.

Scripsit Iconoclastes



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae